- TINGOESI
- TINGOESIpopuli Tartariae desertae versus Oceanum Borealem nuper detecti a Moscis, quibus parent. Versus Ieneseiam fluv. et prope Samoiedas popul. Ultimi fere sunt, qui ad Orientem nobis innotuerunt, strumosô gutture laborant, unde animi sensa non tam linguâ, quam gutture exprimunt. Vide Appendicem ad Bel. graum Navig. Boreal. tert. p. 64. in tom. 1. Navig. Belg. Quod ipsum et Montium Pyrenaeorum Alpiumque accolis, non uno in loco accidit. Unde Iuvenal. l. 13. v. 162.Quis tumidum guttur miretur in Alpibus?Vide de Stiriae incolis testem Ortelium ad tab. 22. Nec dissimilem effectum, licet dispari e causa, vitiô naturali tamen ortum observare est, in comit. Leicestriae pago Carlton, in Anglia cuius incolas mere inconditos sonos formare, eoque ab aliis vix intelligi posle, notat T. Fullerus, Hist. Eccl. Angl. l. 2. p. 125. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.